- IUNIORATUS
- IUNIORATUSapud Scriptores Eccl. Rom. Soucheto Eccl. est, s. Beneficium Ecclesiasticu, quod Iunioribus Clericis (quo nomine videntur appellati quivis Clerici, post Subdiaconos, ut sunt Lectores, Exorcistae, Ostiarii, Fessarit etc.) dabatur; vel reditus, qui, in Ecclesiis, Iunioribus Clericis et in minoribus consti tutis ordinibus, assignababtur: Vassotio vero, quaelibet Ecccl. s. potius, Eccl. cura, quae a personatu dependet et Vicarius vulgô dicitut, Ita enim Charta Baldrici Ep. Noviom. A. C. 1103. ab co allata p. 797. Haec altaria a personatu libera concessimus --- tali cumtenore, ut Synodalioa iura, sicut antea, Ep. vel eius Ministris solvant, et Presbyteri, qui Iuniotatum ab Eccl. Abbatissa susceperint, quotiens alter alteri fuccessert, vel aliquo casu illos mutari oportuerit, ab Ep. sive Archidiacono curam suscipiant. etc. Vide quoqueinfra aliquid in voce Persona. In Charta Richerii Archiep. Senon. in Tabular. S. Martini de Campis Presbyteratus vocatur, apud C. du Frelne. In Consuetudine Btitanniae, passim quoque Iuniorum mentio est, qui Iuveigncurs dicuntur et feudotum, quae ab illis poslesla Iuveigneries vel Iuveigneuries, h. e. Iunioratus itidem appellantur: quo nomine vero ibi feuda intelliguntur, quae a iunioribus fratribus, qui eorum nomine homagium primogenito tenentur praestare, possidentur: de quibus, ut et plura de voce Iuniores, vide apud modo laudatum Auctorem in Gloss. De Iuniorum Schola aliquid diximus supra in voce Candidati, vide quoque aliquid infra, in Milites. Ceterum Romanis olim Iuniores, Es instituto Servii, ad Annum 45. ultra, Seniores, Dion. Halic. l. 4. c. 20. et Liv. l. 1. c. 43. Hinc Traiano Imp. Plin. in Panegyr. tribuit iuventam, c. 8. qui tamen agebat tum aetatis Annum 44. Etc. 22. factis tribus aetatis gradibus, Te, inquit, parvuli noscere, ostentare Iuvenes mir aris senes. Idemque c. 69. Consulatûs Candidatos Iuvenes Vocat; at illi uti que iam viri: quomodo Suet. Aug. c. 34. Germanicus, post susceptos iam aliquot liberos, Iuvenis dicitut. Ita Tibullo l. 1. Eleg. 4. v. 33.Solis aeterna est Phoebo, Bacchoque Iuventa:Iuvenis est femina, quadragesimum iam annum egresla: et adolescentioresuxores Puellae dicuntur Horat. Ovid. Senec. Quin et Pythagoras, apud Laertium, virilis et constantis aetatis hominem νεανίαν vocat. Et Herodian. mitio l. 4. Οἱ τῆς Συγκλήοι ἐπίλεκτοὶ νεανίαι. Vide Bernegger. ad Iustin. l. 41. c. 2. ubi hic Principes Iuventutis Argonautas vocat, aliquid etiam infra in voce Iuvenes, alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.